Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
Calcaire au jour le jour
22 décembre 2015

usque ad globum lunae

 

[70550] De 36 articulis, a. 5 arg.

Quintus articulus est quod Angelus suo imperio potest movere totam
molem terrae usque ad globum lunae.

[70551] De 36 articulis, a. 5 ad arg.

Istud enim asserendum non videtur. Virtutes enim creaturarum se
extendunt ad naturales effectus: et ideo Angeli caelestia corpora
movere possunt secundum motus convenientes naturis eorum; aliis autem
motibus ea movere non possent secundum propriam virtutem, sed hoc
divinitus miraculose fieri potest. Potest autem fieri non solum
virtute Angeli, sed etiam virtute hominis quod aliqua pars terrae per
violentiam sursum feratur: sed quod totum unum elementum extra suum
ordinem naturalem ponatur, non credo subjacere angelicae potestati: et
quod virtus Angeli sit infinita inferius, non est sic intelligendum
quod non determinetur ad determinatos effectus, sed quia in suis
effectibus producendis non patitur lassitudinem aut defectum.

Written circa 1250.

Affable Calcaire

Publicité
Publicité
Commentaires
Calcaire au jour le jour
Publicité
Archives
Publicité